monumenta.ch > Hieronymus > sectio 73 > Matthaeus, 26 > sectio 20 > sectio 19 > sectio 10 > bnfGrec107.373 > uwbM.p.th.f.12.1 > sectio 5 > sectio 11 > bnfGrec107.855 > sectio 5 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 7
Sed flamma quae abyssum petebat, diversas poenas illorum in se continebat, qui per fontem baptismatis non loti, lucem veritatis et fidei ignorantes, Satanam pro Deo coluerant. Et vidi etiam ex ore eius acutissimas sagittas stridentes, et a pectore eius nigrum fumum exhalantem ac a lumbis ipsius ardentem humorem ebulientem, et ab umbilico eius fervidum turbinem flantem, atque ab extremitate ventris ipsius velut immunditiam ranarum scaturientem; quae omnia magnam inquietudinem hominibus afferebant. Sed et de ipso teterrima nebula cum pessimo fetore egrediens, multos homines sua perversitate infecit.